| qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis, | 1.19.1.1 |
| iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. | |
| quibus cum inter bella adsuescere uideret non posse—quippe | 2.1 |
| efferari militia animos—, mitigandum ferocem populum armo- | |
| rum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indi- | |
| cem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse ciuitatem, | |
| clausus pacatos circa omnes populos significaret.—bis deinde | 3.1 |
| post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule | |
| post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod no- | |
| strae aetati di dederunt ut uideremus, post bellum Actiacum | |
| ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.— | 5 |
| clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac | 4.1 |
| foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum | |
| curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disci- | |
| plinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad | |
| multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, | 5 |
| deorum metum iniciendum ratus est. qui cum descendere | 5.1 |
| ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat | |
| sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se mo- | |
| nitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes | |
| suos cuique deorum praeficere. atque omnium primum ad | 6.1 |
| cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia | |
| tricenos dies singulis mensibus luna non explet desuntque sex | |
| dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis | |
| mensibus interponendis ita dispensauit, ut uicesimo anno ad | 5 |
| metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum | |
| spatiis dies congruerent. idem nefastos dies fastosque fecit | 7.1 |
| quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat. |