| tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam | 1.20.1.1 |
| ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem | |
| flaminem pertinent. sed quia in ciuitate bellicosa plures | 2.1 |
| Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque | |
| ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem | |
| Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et | |
| curuli regia sella adornauit. huic duos flamines adiecit, | 5 |
| Marti unum, alterum Quirino, uirginesque Uestae legit, Alba | 3.1 |
| oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. | |
| his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de pub- | |
| lico statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac | |
| sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradiuo legit, | 4.1 |
| tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum | |
| pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellan- | |
| tur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis | |
| sollemnique saltatu iussit. pontificem deinde Numam | 5.1 |
| Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia | |
| exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus die- | |
| bus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus | |
| pecunia erogaretur. cetera quoque omnia publica priuata- | 6.1 |
| que sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum | |
| plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus | |
| peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo | 7.1 |
| caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes | |
| ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue | |
| quo uisu missa susciperentur atque curarentur. ad ea eli- | |
| cienda ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino | 5 |
| dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent. |