| ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a | 1.21.1.1 |
| ui et armis conuersa, et animi aliquid agendo occupati erant, | |
| et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis | |
| caeleste numen uideretur, ea pietate omnium pectora im- | |
| buerat ut fides ac ius iurandum †proximo† legum ac poenarum | 5 |
| metu ciuitatem regerent. et cum ipsi se homines in regis | 2.1 |
| uelut unici exempli mores formarent, tum finitimi etiam | |
| populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad | |
| sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecun- | |
| diam adducti sunt, ut ciuitatem totam in cultum uersam | 5 |
| deorum uiolari ducerent nefas. lucus erat quem medium ex | 3.1 |
| opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se per- | |
| saepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat, | |
| Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum | |
| coniuge sua Egeria essent. et [soli] Fidei sollemne instituit. | 4.1 |
| ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manu- | |
| que ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere, signifi- | |
| cantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris | |
| sacratam esse. multa alia sacrificia locaque sacris faciendis | 5.1 |
| quae Argeos pontifices uocant dedicauit. omnium tamen | |
| maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus | |
| haud minor pacis quam regni. ita duo deinceps reges, alius | 6.1 |
| alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus | |
| septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta. | |
| cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat | |
| ciuitas. | 5 |