| Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum | 1.22.1.1 |
| Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna | |
| aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auc- | |
| tores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed | 2.1 |
| ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque | |
| tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere | |
| igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli | |
| quaerebat. forte euenit ut agrestes Romani ex Albano | 3.1 |
| agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent. imperi- | 4.1 |
| tabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub | |
| idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat | |
| suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat | |
| negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. ab Al- | 5.1 |
| banis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande | |
| ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant. tantisper | |
| Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum | |
| in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo. | 5 |
| tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint | 6.1 |
| facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: | |
| se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed | |
| imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bel- | |
| lum indicere iussos. ad haec Tullus 'nuntiate' inquit, | 7.1 |
| 'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius | |
| populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum | |
| omnes expetant huiusce clades belli.' |