| haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque sum- | 1.23.1.1 |
| ma ope parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter pa- | |
| rentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lauinium | |
| ab Troia, ab Lauinio Alba, ab Albanorum stirpe regum | |
| oriundi Romani essent. euentus tamen belli minus misera- | 2.1 |
| bilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et | |
| tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum con- | |
| fusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Roma- | 3.1 |
| num impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque | |
| milia passuum locant, fossa circumdant; fossa Cluilia ab | |
| nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum | |
| re nomen quoque uetustate aboleuit. in his castris Cluilius | 4.1 |
| Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium | |
| creant. interim Tellus ferox, praecipue morte regis, magnum- | |
| que deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Al- | |
| banum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte | 5 |
| praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum | |
| pergit. ea res ab statiuis exciuit Mettium. ducit quam pro- | 5.1 |
| xime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare | |
| Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si | |
| secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo | |
| minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud | 6.1 |
| aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in aciem educit. | |
| exeunt contra et Albani. postquam instructi utrimque sta- | |
| bant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. ibi | 7.1 |
| infit Albanus: 'iniurias et non redditas res ex foedere quae | |
| repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam | |
| huiusce esse belli audisse uideor, nec te dubito, Tulle, eadem | |
| prae te ferre; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda | 5 |
| sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad | |
| arma stimulat. neque, recte an perperam, interpretor. | 8.1 |
| fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani | |
| gerendo bello ducem creauere. illud te, Tulle, monitum | |
| uelim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo | |
| propior es [Uolscis] hoc magis scis. multum illi terra, | 5 |
| plurimum mari pollent. memor esto, iam cum signum | 9.1 |
| pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos con- | |
| fectosque simul uictorem ac uictum adgrediantur. itaque si | |
| nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in | |
| dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam | 5 |
| uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo | |
| sanguine utriusque populi decerni possit.' haud displicet | 10.1 |
| res Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae | |
| ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur cui et for- | |
| tuna ipsa praebuit materiam. |