| forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, | 1.24.1.1 |
| nec aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse | |
| satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen | |
| in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, | |
| utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures | 5 |
| tamen inuenio qui Romanos Horatios uocent; hos ut sequar | |
| inclinat animus. cum trigeminis agunt reges ut pro sua | 2.1 |
| quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde uic- | |
| toria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus conuenit. | |
| priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Al- | 3.1 |
| banos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine | |
| uicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera | |
| alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. tum | 4.1 |
| ita factum accepimus, nec ullius uetustior foederis memoria | |
| est. fetialis regem Tullum ita rogauit: 'iubesne me, rex, | |
| cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente | |
| rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco.' rex ait: 'pura | 5 |
| tollito.' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. | 5.1 |
| postea regem ita rogauit: 'rex, facisne me tu regium nun- | |
| tium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?' | |
| rex respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani | |
| Quiritium fiat, facio.' fetialis erat M. Ualerius; is patrem | 6.1 |
| patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tan- | |
| gens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, | |
| sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata | |
| carmine non operae est referre, peragit. legibus deinde | 7.1 |
| recitatis, 'audi' inquit, 'Iuppiter; audi, pater patrate populi | |
| Albani; audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima po- | |
| strema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, uti- | |
| que ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus po- | 5 |
| pulus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico | 8.1 |
| consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum | |
| sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque | |
| magis ferito quanto magis potes pollesque.' id ubi dixit por- | 9.1 |
| cum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suum- | |
| que ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes | |
| peregerunt. |