| foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. | 1.25.1.1 |
| cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac | |
| parentes, quidquid ciuium domi, quidquid in exercitu sit, | |
| illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte | |
| ingenio et pleni adhortantium uocibus in medium inter duas | 5 |
| acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo | 2.1 |
| exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; | |
| quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque | |
| fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime | |
| gratum spectaculum animo incenduntur. datur signum in- | 3.1 |
| festisque armis uelut acies terni iuuenes magnorum exerci- | |
| tuum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis pericu- | |
| lum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur | |
| animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. | 5 |
| ut primo statim concursu increpuere arma micantesque | 4.1 |
| fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro | |
| inclinata spe torpebat uox spiritusque. consertis deinde | 5.1 |
| manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque | |
| anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et sanguis | |
| spectaculo essent, duo Romani super alium alius, uolneratis | |
| tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum | 6.1 |
| cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legio- | |
| nes iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes | |
| uice unius quem tres Curiatii circumsteterant. forte is in- | 7.1 |
| teger fuit, ut uniuersis solus nequaquam par, sic aduersus | |
| singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum capessit | |
| fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum | |
| corpus sineret. iam aliquantum spatii ex eo loco ubi | 8.1 |
| pugnatum est aufugerat, cum respiciens uidet magnis inter- | |
| uallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. in eum | 9.1 |
| magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat | |
| Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste | |
| uictor secundam pugnam petebat. tunc clamore qualis ex | |
| insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum; | 5 |
| et ille defungi proelio festinat. prius itaque quam alter— | 10.1 |
| nec procul aberat—consequi posset, et alterum Curiatium | |
| conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, sed | 11.1 |
| nec spe nec uiribus pares. alterum intactum ferro corpus et | |
| geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter | |
| fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fra- | |
| trum ante se strage uictori obicitur hosti. nec illud proelium | 5 |
| fuit. Romanus exsultans 'duos' inquit, 'fratrum manibus | 12.1 |
| dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano | |
| imperet, dabo.' male sustinenti arma gladium superne | |
| iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac gratu- | 13.1 |
| lantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope | |
| metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam | |
| paribus animis uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri | |
| dicionis alienae facti. sepulcra exstant quo quisque loco | 14.1 |
| cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana | |
| Romam uersus sed distantia locis ut et pugnatum est. |