priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere
|
1.26.1.1
|
icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis
|
|
habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Ueientibus
|
|
foret. ita exercitus inde domos abducti. princeps Horatius
|
2.1
|
ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror uirgo, quae
|
|
desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam
|
|
fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi
|
|
quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine spon-
|
5
|
sum mortuum appellat. mouet feroci iuueni animum com-
|
3.1
|
ploratio sororis in uictoria sua tantoque gaudio publico.
|
|
stricto itaque gladio simul uerbis increpans transfigit puellam.
|
|
'abi hinc cum immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita
|
4.1
|
fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. sic eat quae-
|
|
cumque Romana lugebit hostem.' atrox uisum id facinus
|
5.1
|
patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen
|
|
raptus in ius ad regem. rex ne ipse tam tristis ingratique
|
|
ad uolgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor
|
|
esset, concilio populi aduocato 'duumuiros' inquit, 'qui
|
5
|
Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.'
|
|
lex horrendi carminis erat: 'duumuiri perduellionem iu-
|
6.1
|
dicent; si a duumuiris prouocarit, prouocatione certato; si
|
|
uincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito;
|
|
uerberato uel intra pomerium uel extra pomerium.' hac
|
7.1
|
lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege
|
|
ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter
|
|
ex iis 'Publi Horati, tibi perduellionem iudico' inquit. 'i,
|
|
lictor, colliga manus.' accesserat lictor iniciebatque la-
|
8.1
|
queum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis inter-
|
|
prete, 'prouoco' inquit. itaque prouocatione certatum ad
|
|
populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime
|
9.1
|
P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare;
|
|
ni ita esset, patrio iure in filium animaduersurum fuisse.
|
|
orabat deinde ne se quem paulo ante cum egregia stirpe
|
|
conspexissent orbum liberis facerent. inter haec senex
|
10.1
|
iuuenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc
|
|
Pila Horatia appellatur ostentans, 'huncine' aiebat, 'quem
|
|
modo decoratum ouantemque uictoria incedentem uidistis,
|
|
Quirites, eum sub furca uinctum inter uerbera et cruciatus
|
5
|
uidere potestis? quod uix Albanorum oculi tam deforme
|
|
spectaculum ferre possent. i, lictor, colliga manus, quae
|
11.1
|
paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt.
|
|
i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici sus-
|
|
pende; uerbera uel intra pomerium, modo inter illa pila et
|
|
spolia hostium, uel extra pomerium, modo inter sepulcra
|
5
|
Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuuenem potestis ubi
|
|
non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent?'
|
|
non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in
|
12.1
|
omni periculo animum, absolueruntque admiratione magis
|
|
uirtutis quam iure causae. itaque ut caedes manifesta aliquo
|
|
tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret
|
|
pecunia publica. is quibusdam piacularibus sacrificiis factis
|
13.1
|
quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per uiam
|
|
tigillo, capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem. id
|
|
hodie quoque publice semper refectum manet; sororium
|
|
tigillum uocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat
|
14.1
|
icta, constructum est saxo quadrato.
|
|