| nec diu pax Albana mansit. inuidia uolgi quod tribus | 1.27.1.1 |
| militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium | |
| dictatoris corrupit, et quoniam recta consilia haud bene eue- | |
| nerant, prauis reconciliare popularium animos coepit. igitur | 2.1 |
| ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia | |
| suae ciuitati animorum plus quam uirium cernebat esse, ad | |
| bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat popu- | |
| los, suis per speciem societatis proditionem reseruat. Fide- | 3.1 |
| nates, colonia Romana, Ueientibus sociis consilii adsumptis, | |
| pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma inci- | |
| tantur. cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio | 4.1 |
| exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi | |
| Anienem transiit, ad confluentes conlocat castra. inter eum | |
| locum et Fidenas Ueientium exercitus Tiberim transierat. | |
| hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sini- | 5.1 |
| stro Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus | |
| Ueientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem | |
| Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam | |
| fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad | 5 |
| montes succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit | 6.1 |
| totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines | |
| explicat. consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare | |
| uires. miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant | 7.1 |
| ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques | |
| citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida | |
| duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori. equitem | 8.1 |
| clara increpans uoce ut hostes exaudirent, redire in proelium | |
| iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci | |
| Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant; | |
| idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae | 9.1 |
| parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exer- | |
| citus intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum | |
| erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et | |
| audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut | 5 |
| quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant. itaque | 10.1 |
| ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur | |
| ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium | |
| cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit. | |
| nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum | 5 |
| ab tergo arcebat. quo postquam fuga inclinauit, alii arma | 11.1 |
| foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur | |
| in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia | |
| ante Romana pugna atrocior fuit. |