| tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in | 1.28.1.1 |
| campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra | |
| Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, | |
| castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium | |
| lustrale in diem posterum parat. ubi inluxit, paratis omni- | 2.1 |
| bus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum | |
| iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. | |
| hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem | |
| audirent proximi constitere. ex composito armata circum- | 3.1 |
| datur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut | |
| sine mora imperia exsequerentur. tum ita Tullus infit: | 4.1 |
| 'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod | |
| primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae | |
| ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est | |
| enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior | 5 |
| atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. | |
| nam ne uos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere | 5.1 |
| ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et | |
| imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus deseri uos, | |
| auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri | |
| se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. nec ea culpa | 6.1 |
| quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut | |
| et uos, si quo ego inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. | |
| Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius | |
| machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. | 5 |
| audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documen- | |
| tum mortalibus dedero.' centuriones armati Mettium cir- | 7.1 |
| cumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: 'quod bonum | |
| faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, | |
| Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in | |
| animo est, ciuitatem dare plebi, primores in patres legere, | 5 |
| unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam | |
| in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum | |
| redeat.' ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, | 8.1 |
| in uariis uoluntatibus communi tamen metu cogente, silen- | |
| tium tenet. tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit, 'si ipse | 9.1 |
| discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disci- | |
| plina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile | |
| ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea | |
| sancta credere quae a te uiolata sunt. ut igitur paulo ante | 5 |
| animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem ges- | |
| sisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.' exinde | 10.1 |
| duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat | |
| Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in | |
| utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra, | |
| portantes. auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi | 11.1 |
| oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Ro- | |
| manos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in | |
| aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas. |