| inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multi- | 1.29.1.1 |
| tudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad | |
| diruendam urbem. quae ubi intrauere portas, non quidem | 2.1 |
| fuit tumultus ille nec pauor qualis captarum esse urbium | |
| solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce ui | |
| capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia | |
| ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita mae- | 3.1 |
| stitia ita defixit omnium animos, ut prae metu [obliti] quid | |
| relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitan- | |
| tesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi | |
| domos suas ultimum illud uisuri peruagarentur. ut uero | 4.1 |
| iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor | |
| tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur | |
| puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta | |
| omnia impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum | 5 |
| larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatus- | |
| que esset relinquentes exirent, iam continens agmen migran- | 5.1 |
| tium impleuerat uias, et conspectus aliorum mutua misera- | |
| tione integrabat lacrimas, uocesque etiam miserabiles exau- | |
| diebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis | |
| templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent | 5 |
| deos. egressis urbe Albanis Romanus passim publica | 6.1 |
| priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadrin- | |
| gentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac | |
| ruinis dedit. templis tamen deum—ita enim edictum ab | |
| rege fuerat—temperatum est. | 5 |