| certiora postea | 38.19.1.1 |
| Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciui- | |
| tatem Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos | |
| alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos | 2.1 |
| coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis arma- | |
| torum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. | |
| erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et | |
| Combolomarus et Gaulotus. iis haec maxime ratio | 3.1 |
| belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos | |
| regionis eius tenerent, conuectis omnibus, quae ad | |
| usum quamuis longi temporis sufficerent, taedio se | |
| fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per | 4.1 |
| tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si cona- | |
| rentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, | |
| nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes | |
| frigus aut inopiam laturos. et cum ipsa altitudo lo- | 5.1 |
| corum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta | |
| uerticibus iis, quos insederant, circumiecere. minima | 6.1 |
| apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa | |
| adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum cre- | |
| debant. |