| consul quia non comminus pugnam sed | 38.20.1.1 |
| procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, | |
| ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagitta- | |
| rum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, | |
| lapidum parauerat, instructusque missilium apparatu | 2.1 |
| ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus | |
| castra locat. postero die cum quadringentis equitibus | 3.1 |
| et Attalo progressum eum ad naturam montis situm- | |
| que Gallicorum castrorum uisendum equites hostium, | |
| duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; | |
| occisi quoque pauci fugientium, uulnerati plures. tertio | 4.1 |
| die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia | |
| nemo hostium extra munimenta processit, tuto cir- | |
| cumuectus montem, animaduertit meridiana regione | |
| terrenos et placide accliues ad quendam finem colles | 5 |
| esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, at- | 5.1 |
| que omnibus ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum | |
| medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hi- | |
| berno solis ortu et ab aestiuo occasu. haec contem- | |
| platus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, | 6.1 |
| sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam | |
| exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. ipse cum | 7.1 |
| maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum prae- | |
| bebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno | |
| ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; | |
| si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare | 8.1 |
| cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus uim | |
| adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo | |
| agmini coniungi; C. Heluium cum tertia parte cir- | 9.1 |
| cuire sensim per infima montis, deinde ab occasu | |
| aestiuo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam | |
| aequo numero diuisit, secum esse ipsum iuuenem ius- | |
| sit. equitatum cum elephantis in proxima tumulis | 10.1 |
| planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid | |
| ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo | |
| postulet res, possint. |