| Galli [et] ab duobus la- | 38.21.1.1 |
| teribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quae in | |
| meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor | |
| milia fere armatorum ad tumulum imminentem uiae | |
| minus mille passuum a castris occupandum mittunt, | 5 |
| eo se rati ueluti castello iter impedituros. quod ubi | 2.1 |
| Romani uiderunt, expediunt sese ad pugnam. ante | |
| signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo | |
| Cretenses sagittarii et funditores et Tralli <et> Thraeces; | |
| signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, | 3.1 |
| ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum uita- | |
| rent, pede collato non uiderentur pugnaturi. missi- | 4.1 |
| libus ex interuallo loci proelium commissum est, primo | |
| par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia | |
| telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. | |
| scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum | 5 |
| lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. nec | 5.1 |
| tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum | |
| manum hostis non consereret, nullus usus erat. saxis | 6.1 |
| nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod | |
| cuique temere trepidanti ad manum uenisset, <et> ut | |
| insueti, nec arte nec uiribus adiuuantes ictum, ute- | |
| bantur. sagittis glande iaculis incauti [et] ab omni | 7.1 |
| parte configebantur nec, quid agerent, ira et pauore | |
| occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere | |
| pugnae, in quod minime apti sunt. nam quemadmo- | 8.1 |
| dum comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera | |
| licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto | |
| et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant | |
| caeco impetu, habent, uelut ferae transfixae in suos | 5 |
| temere incurrunt. detegebat uulnera eorum, quod | 9.1 |
| nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut | |
| quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus | |
| sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores pate- | |
| bant plagae, et candor corporum magis sanguine atro | 5 |
| maculabatur. sed non tam patentibus plagis mouentur; | 10.1 |
| interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga | |
| est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum | 11.1 |
| aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui | |
| uulnere in speciem urit, et scrutantis, qua euellant, | |
| telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam | |
| paruae perimentis uersi pestis prosternunt corpora | 5 |
| humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in | 12.1 |
| hostem undique configebantur et, cum comminus ue- | |
| nerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. hic miles | 13.1 |
| tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus | |
| eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi | |
| pede collato pugnandum est, translatis in laeuam hastis | |
| stringit gladium. pauci iam supererant Gallorum, qui, | 14.1 |
| postquam ab leui armatura superatos se uiderunt et | |
| instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt | |
| pauoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae pueri- | |
| que et alia imbellis turba permixta esset. Romanos | 15.1 |
| uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli. |