| sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, | 38.22.1.1 |
| cum, quoad uiam colles obliqui dederunt, escendissent, | |
| postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem | |
| montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen | 2.1 |
| modico uterque interuallo uelut ex composito coepe- | |
| runt, quod primo optimum factu fuisset, in id neces- | |
| sitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniqui- | 3.1 |
| tatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis | |
| forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri | |
| pugnam excipiant. consul, postquam ad tumulos ab | 4.1 |
| leui armatura captos prima signa legionum peruene- | |
| runt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; | |
| simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, | |
| et, cum leuis armatura proelium tale ediderit, quid | 5.1 |
| ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis | |
| fortissimorum militum expectari? castra illis capienda | |
| esse, in quae compulsus ab leui armatura hostis tre- | |
| pidet. praecedere tamen iubet leuem armaturam, quae, | 6.1 |
| cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut | |
| missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus con- | |
| sumpserat. iam castris appropinquabant; et Galli, ne | 7.1 |
| parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo | |
| constiterant. obruti deinde omni genere telorum, cum, | |
| quo plures atque densiores erant, eo minus uani quic- | |
| quam intercideret teli, intra uallum momento temporis | 5 |
| compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus | |
| portarum relictis. in multitudinem compulsam in castra | 8.1 |
| uis ingens missilium telorum coniciebatur, et uulne- | |
| rari multos clamor permixtus mulierum atque puero- | |
| rum ploratibus significabat. in eos, qui portas sta- | 9.1 |
| tionibus suis clauserant, legionum antesignani pila | |
| coniecerunt. iis uero non uulnerabantur, sed trans- | |
| uerberatis scutis plerique inter se conserti haere- | |
| bant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt. | 5 |