| Ancyram in statiua oratores Tectosagum | 38.25.1.1 |
| ad consulem uenerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] | |
| castra moueret, quam collocutus cum suis regibus | |
| esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore po- | |
| tiores. tempus in posterum diem constituitur locus- | 2.1 |
| que, qui medius maxime inter castra Gallorum et | |
| Ancyram est uisus. quo cum consul ad tempus cum | 3.1 |
| praesidio quingentorum equitum uenisset nec ullo Gal- | |
| lorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem | |
| redeunt, excusantes religione obiecta uenire reges non | 4.1 |
| posse; principes gentis, per quos aeque res transigi | |
| posset, uenturos. consul se quoque Attalum missurum | 5.1 |
| dixit. ad hoc colloquium utrimque uentum est. tre- | |
| centos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, | |
| iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absen- | 6.1 |
| tibus ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul | |
| regesque eo loco postero die congrederentur. fru- | 7.1 |
| stratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent | |
| tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, | |
| cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, | |
| deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus collo- | 5 |
| quii fraudem, insidiabantur. mille ad eam rem ex | 8.1 |
| omni numero audaciae expertae delegerunt equites; | |
| et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius uio- | |
| landi consilium initum erat, stetisset fortuna. pabu- | 9.1 |
| latores lignatoresque Romani in eam partem, in qua | |
| colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum | |
| tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro | |
| statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen | 10.1 |
| alteram stationem propius castra sescentorum equitum | |
| posuerunt. consul, adfirmante Attalo uenturos reges | 11.1 |
| et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem | |
| quo antea praesidio equitum quinque milia fere pro- | |
| cessisset nec multum a constituto loco abesset, re- | |
| pente concitatis equis cum impetu hostili uidet Gallos | 5 |
| uenientis. constituit agmen, et expedire tela animos- | 12.1 |
| que equitibus iussis primo constanter initium pugnae | |
| excepit nec cessit; dein, cum praegrauaret multitudo, | |
| cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; | |
| postremo, cum iam plus in mora periculi quam in | 13.1 |
| ordinibus conseruandis praesidii esset, omnes passim | |
| in fugam effusi sunt. tum uero instare dissipatis | |
| Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni | |
| statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. ii | 14.1 |
| procul clamore pauido suorum audito cum tela equos- | |
| que expedissent, integri profligatam pugnam accepe- | |
| runt. itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a | 15.1 |
| uictis in uictores terror. et primo impetu fusi Galli | |
| sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique | |
| obuius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam | |
| aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani | 5 |
| fessos sequebantur. pauci ergo effugerunt; captus est | 16.1 |
| nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii | |
| poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis | |
| postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt. |