| biduum natura montis per se ipsum ex- | 38.26.1.1 |
| ploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio | |
| die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, | |
| in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio | |
| monte duceret, duas ab lateribus, ut aduersus cornua | 2.1 |
| Gallorum erigeret. hostium quod roboris erat, Tecto- | 3.1 |
| sagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia homi- | |
| num quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus | |
| erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, | |
| decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; | 5 |
| Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laeuo | 4.1 |
| quattuor ferme milium numerum explebant. consul, | |
| sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui ar- | |
| matura, telorum omnis generis ut aeque magna uis | |
| ad manum esset, curauit. ubi appropinquarunt, omnia | 5.1 |
| eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant | |
| praeter animos et uictoribus ab re secunda auctos et | |
| hostibus <fractos>, quia, etsi non ipsi uicti erant, suae | 6.1 |
| gentis hominum cladem pro sua ducebant. itaque a | |
| paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. uelut | 7.1 |
| nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. | |
| nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne | |
| nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, | |
| quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum pe- | 5 |
| tentibus, uulnera accipiebant. consul iam per se tur- | 8.1 |
| batis si legionum signa ostendisset, uersuros extemplo | |
| in fugam omnis ratus receptis inter ordines uelitibus | |
| et alia turba auxiliorum aciem promouit. |