| Galli | 38.27.1.1 |
| et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhae- | |
| rentia corporibus gerentes tela fessique et stando et | |
| uulneribus ne primum quidem impetum et clamorem | |
| Romanorum tulerunt. fuga ad castra inclinauit; sed | 2.1 |
| pauci intra munimenta sese recepere; pars maior | |
| dextra laeuaque praelati, qua quemque impetus tulit, | |
| fugerunt. uictores usque ad castra secuti ceciderunt | 3.1 |
| terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, | |
| nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius | 4.1 |
| steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum | |
| ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. consul | 5.1 |
| quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non | |
| poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad se- | |
| quendos hostis misit. per aliquantum spatium secuti | 6.1 |
| non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam | |
| pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn | |
| traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in | 7.1 |
| castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul | |
| reduxit. postero die captiuos praedamque recensuit, | |
| quae tanta fuit, quantam auidissima rapiendi gens, | |
| cum cis montem Taurum omnia armis per multos | 5 |
| annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata | 8.1 |
| passim fuga in unum locum congregati, magna pars | |
| saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores | |
| de pace ad consulem miserunt. eos Manlius Ephesum | 9.1 |
| uenire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat | |
| —locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere | |
| properans uictorem exercitum in hiberna maritimae | |
| orae reduxit. | 5 |