| dum haec in Asia geruntur, in ceteris | 38.28.1.1 |
| prouinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae | |
| T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus se- | |
| natum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. | 2.1 |
| Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo | |
| curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis | |
| admodum censura fuit. substructionem super Aequi- | 3.1 |
| melium in Capitolio et uiam silice sternendam a porta | |
| Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi cense- | 4.1 |
| rentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae | |
| censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis | |
| duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. | |
| ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis | 5.1 |
| perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Aetolis | |
| cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulae | |
| misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli | |
| fortunam experiri mallent. metus ad omnes ualuit, | 6.1 |
| ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro | |
| uiribus inopes populi * * uicenos autem Cranii et Pa- | |
| lenses et Samaei dederunt. insperata pax Cephallaniae | 7.1 |
| adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam | |
| ob causam, Samaei desciuerunt. quia opportuno loco | 8.1 |
| urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare | |
| cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum | |
| finxerint metum et timore uano quietum excitauerint | |
| malum, an iactata sermonibus res apud Romanos per- | 5 |
| lata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis | 9.1 |
| iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum | |
| quidem precibus—miserat enim sub muros consul | |
| ad temptandam misericordiam parentium popularium- | |
| que—desistere ab incepto uoluerunt. oppugnari | 10.1 |
| deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta | |
| urbs est. apparatum omnem tormentorum machina- | |
| rumque trauectum ab Ambraciae oppugnatione habe- | |
| bat, et opera quae facienda erant, inpigre milites | 11.1 |
| perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatie- | |
| bant muros. |