| nec ab Samaeis quicquam, quo | 38.29.1.1 |
| aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum | |
| est. duabus tamen maxime resistebant rebus, una, | |
| interiorem semper iuxta ualidum pro diruto nouum | 2.1 |
| obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc | |
| in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque | |
| his proeliis superiores erant. una ad coercendos in- | 3.1 |
| uenta, haud magna memoratu, res est. centum fun- | |
| ditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris | 4.1 |
| ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme | |
| harenae immixtis strata litora sunt, funda mare aper- | |
| tum incessentes exercebantur. itaque longius certi- | 5.1 |
| usque et ualidiore ictu quam Baliaris funditor eo telo | |
| usi sunt. et est non simplicis habenae, ut Baliarica | 6.1 |
| aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris | |
| suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu | |
| glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa ex- | |
| cutiatur. coronas modici circuli magno ex interuallo | 7.1 |
| loci adsueti traicere non capita solum hostium uul- | |
| nerabant, sed quem locum destinassent oris. hae | 8.1 |
| fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam | |
| audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris | |
| Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis | |
| stationibus pugnantis quiete spectarent. quattuor men- | 9.1 |
| ses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie | |
| aliqui eorum caderent aut uulnerarentur, et qui super- | |
| erant fessi et corporibus et animis essent, Romani | 10.1 |
| nocte per arcem, quam †Cyneatidem uocant—nam | |
| urbs in mare deuexa in occidentem uergit—, muro | |
| superato in forum peruenerunt. Samaei postquam | 11.1 |
| captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum con- | |
| iugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde | |
| postero die dediti direpta urbe sub corona omnes | |
| uenierunt. | 5 |