| Philopoemen praetor, iam inde ab | 38.31.1.1 |
| initio exulum causae [et] amicus, et auctor semper | |
| Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemonio- | |
| rum, concilium querentibus dedit, decretumque refe- | 2.1 |
| rente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tute- | |
| lamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella | |
| et uicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere | |
| Lacedaemonii deberent, Las uicus oppugnatus esset, | 5 |
| caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque | |
| essent, nisi dederentur Achaeis, uiolatum uideri foedus. | |
| ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem | 3.1 |
| missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum | |
| Lacedaemoniis uisum est, ut, si antiqua ciuitatis for- | |
| tuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. | |
| maxime autem consternauit eos metus, si semel primis | 4.1 |
| imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod | |
| iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemo- | |
| nem traderet. furentes igitur ira triginta hominibus | 5.1 |
| ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Phi- | |
| lopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreuerunt | |
| renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo | |
| Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique | 5 |
| Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut | 6.1 |
| ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem | |
| in fidem dicionemque populi Romani accipiendam. |