| id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium | 38.32.1.1 |
| ciuitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum | |
| Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur, | |
| hiems impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii | 2.1 |
| magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam | |
| nauibus a mari fines eorum uastati. hic tumultus | 3.1 |
| consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin | |
| concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. | |
| magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, | 4.1 |
| cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque | |
| fouendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut | |
| bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos | |
| misissent, finem imposuit. utrimque legatio missa | 5.1 |
| Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam | |
| causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diopha- | 6.1 |
| nes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes lega- | |
| tionis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, | |
| tum quoque minime inter se conuenientis orationes | |
| habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium | 7.1 |
| rerum permittebat: eos optime controuersias inter | |
| Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas | 8.1 |
| ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis | |
| ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere li- | |
| ceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores | |
| essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Roma- | 9.1 |
| nos tum gens Achaeorum erat; nouari tamen nihil | |
| de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita | |
| perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone | |
| permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia | 10.1 |
| concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice | |
| Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur | |
| magistratus. |