| qui ueris initio exercitu indicto | 38.33.1.1 |
| castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos | 2.1 |
| deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et | |
| ciuitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, | |
| et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae | 3.1 |
| metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, | |
| ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis uim | |
| abfuturam, donec causam dixissent. ierunt etiam alii | 4.1 |
| illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere | |
| causam eorum ad rem publicam censebant. numquam | 5.1 |
| alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxe- | |
| rant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos | |
| ciuitatis uidebatur; tunc exercitus totius prope ante- | |
| signani exules erant. hi uenientibus Lacedaemoniis | 6.1 |
| ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et | |
| primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum | |
| accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in | |
| Lacedaemonios fecerunt. cum illi deos et fidem lega- | 7.1 |
| torum testarentur, et legati et praetor summouere | |
| turbam et protegere Lacedaemonios uinclaque iam | |
| quosdam inicientis arcere. crescebat tumultu concitato | 8.1 |
| turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; | |
| deinde uociferantibus exulibus, quae passi forent, et | 9.1 |
| orantibus opem adfirmantibusque simul numquam | |
| talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; | |
| foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in | |
| arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; | 5 |
| priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios | 10.1 |
| puniendos esse, accensa his uocibus multitudo ad uo- | |
| cem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. | |
| atque ita decem septem, quibus uincula per tumultum | |
| iniecta erant, interfecti sunt. sexaginta tres postero | 11.1 |
| die comprehensi, a quibus praetor uim arcuerat, non | |
| quia saluos uellet, sed quia perire causa indicta nole- | |
| bat, obiecti multitudini iratae, cum auersis auribus | |
| pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad | 5 |
| supplicium. |