| hoc metu iniecto Lacedaemoniis | 38.34.1.1 |
| imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut | |
| omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos | |
| militassent, terra Laconica excederent; tum uti quae | 2.1 |
| seruitia tyranni liberassent—ea magna multitudo | |
| erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, | |
| eos prendendi abducendi uendendi Achaeis ius esset; | |
| Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum ad- | 3.1 |
| suescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis | |
| fore et de omnibus rebus facilius consensuros. nihil | 4.1 |
| oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec | |
| aegrius passi sunt quam exules reduci. decretum | 5.1 |
| Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituen- | |
| dis iis factum est; et mentione illata externos auxi- | 6.1 |
| liares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos—ita | |
| enim uocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe | |
| excessisse <et> in agros dilapsos, priusquam dimitteretur | |
| exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehen- | 5 |
| dere id genus hominum et uendere iure praedae placuit. | |
| multi comprehensi uenierunt. porticus ex ea pecunia | 7.1 |
| Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam | |
| Lacedaemonii diruerant. et ager Belbinates, quem | 8.1 |
| iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, resti- | |
| tutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achaeorum, | |
| quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. | |
| per haec uelut eneruata ciuitas Lacedaemoniorum diu | 9.1 |
| Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat | |
| damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos | |
| annos adsuerant, sublata. |