| a concilio, ubi ad consulem inter Achaeos | 38.35.1.1 |
| Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia | |
| iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus | |
| Romam creauit consules M. Ualerium Messalam et | |
| C. Liuium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum | 5 |
| inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. prae- | 2.1 |
| tores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius | |
| Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher | |
| L. Manlius Acidinus. comitiis perfectis consulem M. | 3.1 |
| Fuluium in prouinciam et ad exercitum redire placuit, | |
| eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum | |
| prorogatum est. eo anno in aede Herculis signum | 4.1 |
| dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in | |
| Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse | |
| inscriptum est. et duodecim clipea aurata ab aedili- | 5.1 |
| bus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio | |
| Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob | |
| annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q. | 6.1 |
| Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato | |
| —nam separatim accusauerant—posuit; collega | |
| eius A. Caecilius neminem condemnauit. ludi Romani | |
| ter, plebei quinquiens toti instaurati. | 5 |
| M. Ualerius Messala inde et C. Liuius Salinator | 7.1 |
| consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica | |
| deque prouinciis et exercitibus senatum consuluerunt. | |
| de Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri | 8.1 |
| Pisae cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta | |
| est. comparare inter se aut sortiri iussi et nouos | 9.1 |
| exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini | |
| nominis quina dena milia peditum imperarent et mille | |
| et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori ob- | 10.1 |
| tigit Gallia. praetores inde sortiti sunt: M. Claudio | |
| urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio euenit; Q. | |
| Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius | |
| Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sorti- | 5 |
| tus. |