| de exercitibus ita placuit: ex Gallia | 38.36.1.1 |
| legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium | |
| propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia | 2.1 |
| esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, | |
| Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispa- | 3.1 |
| niis singulae legiones, quae tum in iis prouinciis | |
| erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos | |
| equites ambo praetores in supplementum sociis im- | |
| perarent secumque transportarent. priusquam in pro- | 4.1 |
| uincias noui magistratus proficiscerentur, supplicatio | |
| triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in | |
| omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam | |
| ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. et no- | 5 |
| uemdiale sacrificium indictum est, quod in Auentino | |
| lapidibus pluuisset. | |
| Campani, cum eos ex senatus consulto, quod | 5.1 |
| priore anno factum erat, censores Romae censeri coe- | |
| gissent—nam antea incertum fuerat, ubi censeren- | |
| tur—, petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores | |
| liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et | 6.1 |
| nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque | |
| essent. utraque res impetrata. de Formianis Funda- | 7.1 |
| nisque municipibus et Arpinatibus C. Ualerius Tappo | |
| tribunus plebis promulgauit, ut iis suffragii latio— | |
| nam antea sine suffragio habuerant ciuitatem—esset. | |
| huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex | 8.1 |
| auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, | |
| populi esse, non senatus ius suffragium, quibus uelit, | |
| impertire, destiterunt incepto. rogatio perlata est, | 9.1 |
| ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia | |
| Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum | |
| ex Ualerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Mar- | 10.1 |
| cellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum con- | |
| didit. censa sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. | |
| lustro perfecto consules in prouincias profecti sunt. |