| hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, | 38.37.1.1 |
| ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, | |
| hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus | |
| ciuitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem in- | |
| colunt, conueniebant. et ut clarior nobiliorque uictoria | 2.1 |
| Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita | |
| laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. to- | 3.1 |
| lerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium | |
| barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tem- | |
| pestas eos populantis inferret. itaque, ut quibus liber- | 4.1 |
| tas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, | |
| non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam | |
| aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. et | 5.1 |
| ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges | |
| dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt | |
| ad ueniam petendam luendamque pecunia noxam, quod | |
| auxiliis Antiochum iuuisset. huic sescenta talenta | 6.1 |
| argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eume- | |
| nes rex uenisset, tum daturum iis leges. ciuitatium | |
| legationes cum benignis responsis, laetiores etiam | |
| quam uenerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam | 7.1 |
| in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Sci- | |
| pione foedere iussi aduehere; eo se cum exercitu uen- | |
| turum. principio deinde ueris lustrato exercitu pro- | 8.1 |
| fectus die octauo Apameam uenit. ibi triduum statiuis | |
| habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphy- | |
| liam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere | |
| iusserat, peruenit. <duo> milia et quingenta talenta | 9.1 |
| argenti accepta Apameam deportantur; frumentum | |
| exercitui diuiditur. inde ad Pergam ducit, quae una | |
| in iis locis regio tenebatur praesidio. appropinquanti | 10.1 |
| praefectus praesidii obuius fuit, triginta dierum tempus | |
| petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda con- | |
| suleret. dato tempore ad eam diem praesidio deces- | 11.1 |
| sum est. a Perga L. Manlio fratre cum quattuor | |
| milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, | |
| quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eume- | |
| nem regem et decem legatos ab Roma Ephesum ue- | 5 |
| nisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam | |
| exercitum reduxit. |