| ibi ex decem legatorum sententia foe- | 38.38.1.1 |
| dus in haec uerba fere cum Antiocho conscriptum | |
| est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his | 2.1 |
| legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui | |
| cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, | |
| rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius | |
| erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope | 5 |
| iuuato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui | 3.1 |
| sub imperio eius erunt, praestent. belli gerendi ius | |
| Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in | |
| Europam transeundi. excedito urbibus agris uicis | 4.1 |
| castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, | |
| et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam | |
| uergit. ne qua <praeter> arma efferto ex iis oppidis | 5.1 |
| agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo | |
| quaeque oportebit, recte restituito. ne militem neu | 6.1 |
| quem alium ex regno Eumenis recipito. si qui earum | |
| urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege An- | |
| tiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes | |
| ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi | 7.1 |
| apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manen- | |
| dique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu | |
| quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis | |
| sociisque. elephantos tradito omnis neque alios pa- | 8.1 |
| rato. tradito et naues longas armamentaque earum, | |
| neu plures quam decem naues <tectas neue plures quam | |
| * naues> actuarias, quarum nulla plus quam triginta | |
| remis agatur, habeto, neue monerem [ex] belli causa, | 5 |
| quod ipse illaturus erit. ne nauigato citra Calycad- | 9.1 |
| num neu Sarpedonium promunturia, extra quam si | |
| qua nauis pecuniam <in> stipendium aut legatos aut | |
| obsides portabit. milites mercede conducendi ex iis | 10.1 |
| gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, An- | |
| tiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem reci- | |
| piendi. Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque | 11.1 |
| intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum | |
| fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quae pe- | 12.1 |
| cuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum | |
| est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius | |
| esto. si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, | |
| quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, | 5 |
| utique recte tradantur, curato. argenti probi talenta | 13.1 |
| Attica duodecim milia dato intra duodecim annos | |
| pensionibus aequis—talentum ne minus pondo octo- | |
| ginta Romanis ponderibus pendat—et tritici quin- | |
| genta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta | 14.1 |
| trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et | |
| pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum | |
| uiginti septem. obsides Romanis uiginti dato et trien- | 15.1 |
| nio mutato, ne minores octonum denum annorum neu | |
| maiores quinum quadragenum. si qui sociorum po- | 16.1 |
| puli Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim ui | |
| arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure | |
| teneat aut in amicitiam accipiat. controuersias inter | 17.1 |
| se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, | |
| bello.' de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et | 18.1 |
| Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et | |
| Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum | |
| est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuis- | |
| set, ut id saluo foedere fieret. | 5 |