| consul in | 38.39.1.1 |
| hoc foedus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, | |
| profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum | |
| forte ab Oroandis rediit. et Q. Fabio Labeoni, qui | 2.1 |
| classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisce- | |
| retur, quaeque ibi naues regiae essent, concideret cre- | |
| maretque. profectus ab Epheso quinquaginta tectas | 3.1 |
| naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem | |
| expeditione territis subito aduentu classis oppidanis | |
| recipit. ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, | 4.1 |
| qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. | |
| Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso | |
| naues uenirent, totam inde classem in Italiam re- | |
| duxit. | 5 |
| Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda | 5.1 |
| ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset do- | |
| noque Eumeni omnis dedisset, causas deinde ciuita- | |
| tium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. et | 6.1 |
| Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae bene- | |
| ficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, | |
| remissa in amicitiam est acceptus. ciuitatium autem | 7.1 |
| cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt | |
| condicionem. quae stipendiariae regi Antiocho fuerant | |
| et cum populo Romano senserant, iis immunitatem | |
| dederunt; quae partium Antiochi fuerant aut stipen- | 8.1 |
| diariae Attali regis, eas omnes uectigal pendere Eu- | |
| meni iusserunt. nominatim praeterea Colophoniis, qui | |
| in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immuni- | |
| tatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem | 9.1 |
| et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis | |
| quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Ilien- | 10.1 |
| sibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam | |
| ob recentia ulla merita quam originum memoria. | |
| eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quo- | 11.1 |
| que et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, | |
| quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in | |
| omni praecipuo honore habuerunt. Phocaeensibus et | 12.1 |
| ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut | |
| legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis ad- | 13.1 |
| firmata, quae data priore decreto erant; Lycia et | |
| Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Tel- | |
| messum. regi Eumeni Chersonesum in Europa et | 14.1 |
| Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus finibus | |
| tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam | 15.1 |
| utramque—alteram ad Hellespontum, maiorem alte- | |
| ram uocant—et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, | |
| ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam | 16.1 |
| et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Tel- | |
| messum. de Pamphylia disceptatum inter Eumenem | 17.1 |
| et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra | |
| pars ultra Taurum est, integra <res> ad senatum reicitur. |