| Romanorum primum agmen extra saltum circa | 38.41.1.1 |
| templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars | |
| altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, | |
| duplici circumdato uallo, mansit. postero die prius | 2.1 |
| explorato saltu, quam mouerent, primis se coniun- | |
| gunt. in eo proelio cum et impedimentorum et ca- | 3.1 |
| lonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope | |
| saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii | |
| Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui | |
| uiri. eo die ad Hebrum flumen peruentum est. inde | 4.1 |
| Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium quem | |
| uocant incolae, templum superant. aliae angustiae | 5.1 |
| circa Tempyra excipiunt—hoc loco nomen est—, | |
| nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil | |
| siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum | |
| praebent. huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens | 6.1 |
| et ipsa Thraecum, conuenere; sed, quia nudae ualles, | |
| procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficie- | |
| bant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; | |
| quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie | 5 |
| aperta, signis collatis dimicandum erat. conferti sub- | 7.1 |
| eunt et cum clamore impetu facto primum expulere | |
| loco hostis, deinde auertere; fuga inde caedesque suis | |
| ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Ro- | 8.1 |
| mani uictores ad uicum Maronitarum—Salen appel- | |
| lant—posuerunt castra. postero die patenti itinere | |
| Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumen- | |
| tum accipientes manserunt, partem ex agris Maroni- | 5 |
| tarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus suis, | |
| quae cum omnis generis commeatu sequebantur. ab | 9.1 |
| statiuis diei uia Apolloniam fuit. hinc per Abderi- | 10.1 |
| tarum agrum Neapolim peruentum est. hoc omne | |
| per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum | |
| inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non | |
| infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam per- | 5 |
| uenerunt. mitiores Thraecas idem exercitus, cum a | 11.1 |
| Scipione eadem uia duceretur, habuerat, nullam ob | |
| aliam causam, quam quod praedae minus, quod pete- | |
| retur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor | 12.1 |
| est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad ex- | |
| ploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. | |
| quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephan- | |
| tos; Muttinis filium per medios hostes cum centum | 13.1 |
| quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem | |
| mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, | |
| in cornua equitibus dispositis manum cum hoste con- | |
| seruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde | 14.1 |
| turbatos equestri uelut procella hostis ad peditum | |
| agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam | 15.1 |
| in Thessaliam exercitum traduxit. inde per Epirum | |
| Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno | |
| contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hi- | |
| bernauit. | 5 |