exitu prope anni M. Ualerius consul ex 38.42.1.1
Liguribus ad magistratus subrogandos Romam uenit
nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea proba-
bilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia
uenisset. comitia consulibus rogandis fuerunt a. d. 2.1
XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Fla-
minius. postero die praetores facti Ap. Claudius 3.1
Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. 4.1
Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius
Crassipes. comitiis perfectis, quas prouincias praeto- 5.1
ribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decre-
uerunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra
Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Taren-
tum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent ma- 6.1
gistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q.
Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Sici-
liam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum,
M. Furius Galliam. 5
eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, 7.1
quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu
M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt
legatis et Carthaginem auecti.
in Liguribus magni belli et gliscentis in dies 8.1
magis fama erat. itaque consulibus nouis, quo die
de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus
utrisque Ligures prouinciam decreuit. huic senatus 9.1
consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse
praedicans consules ambos in ualles Ligurum includi,
M. Fuluium et Cn. Manlium biennium iam, alterum 10.1
in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo atque
Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris
esse placeat, consules iis potius quam priuatos prae-
esse oportere. uagare eos cum belli terrore per na- 11.1
tiones, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio
uenditantis. si eas prouincias exercitibus obtinere
opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Sci-
pioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent con- 5
sules, ita Fuluio Manlioque C. Liuium et M. Ualerium 12.1
consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Ae-
tolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis,
aut consules ad exercitus consulares mitti aut repor-
tari legiones inde reddique tandem rei publicae de- 5
bere. senatus his auditis in sententia perseuerauit, 13.1
ut consulibus ambobus Ligures prouincia esset; Man-
lium Fuluiumque decedere de prouinciis et exercitus
inde deducere ac redire Romam placuit.