| inimicitiae inter M. Fuluium et M. Ae- | 38.43.1.1 |
| milium consulem erant, et super cetera Aemilius serius | |
| biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. | |
| itaque ad inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis | 2.1 |
| in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, | |
| cum in pace essent imperataque prioribus consulibus | |
| fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fuluio | |
| parati essent, bellum illatum questi, agros primum | 3.1 |
| depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi in- | |
| iectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; ob- | 4.1 |
| sessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla | |
| belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione | |
| urbis, coniuges liberos in seruitium abstractos, bona | |
| adempta, et, quod se ante omnia moueat, templa tota | 5.1 |
| urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo | |
| ipsos, conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes | |
| postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur | |
| et supplicent, Ambraciensibus superesse—: haec que- | 6.1 |
| rentis interrogando criminose ex composito consul ad | |
| plura uelut non sua sponte dicenda eliciebat. motis | 7.1 |
| patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam | |
| excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos | |
| Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, | 8.1 |
| sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. quin eadem | |
| opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et | |
| L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, | |
| ipsum M. Fuluium ab Aetolis et Cephallaniae populis | 5 |
| accusari paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et cap- | 9.1 |
| tam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, | |
| quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro | |
| M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres con- | |
| scripti, qui ob has res gestas triumphum a uobis po- | 10.1 |
| stulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ab- | |
| lata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante | |
| currum laturus et fixurus in postibus suis? nihil est, | 11.1 |
| quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium | |
| et Aetolorum causa est. itaque collega meus uel in | 12.1 |
| alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac utique | |
| mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M. | |
| Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis de- | 13.1 |
| cerni quicquam absente M. Fuluio patiar.' |