| cum | 38.44.1.1 |
| Aemilius callidam malitiam inimici uelut notam om- | |
| nibus insimularet et tempus eum morando extractu- | |
| rum diceret, ne consule inimico Romam ueniret, cer- | |
| tamine consulum biduum absumptum est; nec praesente | 2.1 |
| Flaminio decerni quicquam uidebatur posse. captata | 3.1 |
| occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et | |
| referente Aemilio senatus consultum factum est, ut | 4.1 |
| Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in liber- | |
| tate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae | |
| uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes | |
| Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque | 5.1 |
| ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata | |
| esse, de iis, cum M. Fuluius Romam reuertisset, pla- | |
| cere ad collegium pontificum referri, et quod ii cen- | |
| suissent, fieri. neque his contentus consul fuit, sed | 6.1 |
| postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, | |
| Ambraciam ui captam esse non uideri. | |
| supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro | 7.1 |
| ualetudine populi per triduum fuit, quia grauis pesti- | |
| lentia urbem atque agros uastabat. Latinae inde | 8.1 |
| fuerunt. quibus religionibus liberati consules et di- | |
| lectu perfecto—nouis enim uterque maluit uti mili- | |
| tibus—in prouinciam profecti sunt, ueteresque omnes | |
| dimiserunt. | 5 |
| post consulum profectionem Cn. Manlius pro- | 9.1 |
| consul Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore | |
| senatus ad aedem Bellonae datus esset, et ipse com- | 10.1 |
| memoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas | |
| diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti | |
| urbem inuehi liceret, contradixerunt pars maior decem | 11.1 |
| legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius | |
| Purpurio et L. Aemilius Paulus. |