| legatos sese | 38.45.1.1 |
| Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa | |
| foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae | |
| fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope te- | 2.1 |
| tendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si | |
| sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum | |
| cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis | |
| captatus esset, non congressum modo sed conspectum | 5 |
| etiam eius uitasse. cupientem transire Taurum aegre | 3.1 |
| omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae | |
| praedictam superantibus terminos fatalis cladem ex- | |
| periri uellet, retentum admosse tamen exercitum et | |
| prope <in> ipsis iugis ad diuortia aquarum castra po- | 5 |
| suisse. cum ibi nullam belli causam inueniret quie- | 4.1 |
| scentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograe- | |
| cos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non po- | 5.1 |
| puli iussu bellum illatum. quod quem umquam de | |
| sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Han- | |
| nibalis et Poenorum recentissima bella esse; de om- | 6.1 |
| nibus his consultum senatum, populum iussisse, per | |
| legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indi- | |
| cerent, missos. 'quid eorum, Cn. Manli, factum est, | 7.1 |
| ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum | |
| priuatum latrocinium ducamus? at eo ipso contentus | 8.1 |
| fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi | |
| hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, | 9.1 |
| cum ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen At- | |
| talus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum | |
| exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et | |
| Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, | 5 |
| stipem ab tyrannis castellanisque deuiis colligens? | |
| quid enim tibi cum Oroandis? quid cum aliis aeque | |
| innoxiis populis?' | |
| 'bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum | 10.1 |
| petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo | |
| pugnasti? tu uero recte, ut diis immortalibus honos | 11.1 |
| habeatur, postulas, primum quod pro temeritate im- | |
| peratoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas | |
| luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non | |
| hostis nobis obiecerunt. | 5 |