| nolite nomen tantum | 38.46.1.1 |
| existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante | |
| et corpora et animi mixti ac uitiati sunt. an, si illi | 2.1 |
| Galli essent, cum quibus milliens uario euentu in | |
| Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro | |
| fuit, nuntius illinc redisset? bis cum iis pugnatum | 3.1 |
| est, bis loco iniquo subiit, in ualle inferiore pedibus | |
| paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore | |
| loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, ob- | |
| ruere nos potuerunt. quid igitur incidit? magna for- | 4.1 |
| tuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. | |
| recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope at- | |
| toniti erant. tantae corporum moles fundis sagittisque | |
| in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus | 5 |
| non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepi- | 5.1 |
| tum primum missilium auolauere. at hercule iidem | 6.1 |
| nos—monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, | |
| casurum fuisset—cum redeuntes in latrunculos Thra- | |
| cas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis | |
| sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus | 7.1 |
| damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius teme- | |
| ritate ea clades inciderat, perisset, cum multis uiris | |
| fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi refe- | 8.1 |
| rens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postre- | |
| mum agmen, alibi impedimenta, inter uepres in latebris | |
| ferarum noctem unam delituit. pro his triumphus | 9.1 |
| petitur? si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret | |
| acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de | |
| iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus | |
| Romanus dedisset. sic huic L. Scipioni, sic illi M'. | 10.1 |
| Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio | |
| de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et | |
| Poenis et Syphace triumphus datus. et minima illa, | 11.1 |
| cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen | |
| sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus | |
| nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nun- | |
| tiari. uultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli | 12.1 |
| fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum | |
| dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat | |
| pectora uestra; num senatum quoque de bello consuli | |
| non placet? non ad populum ferri, uelint iubeantne | 13.1 |
| cum Gallis bellum geri? modo certe consules Grae- | 14.1 |
| ciam atque Asiam uolebant; tamen perseuerantibus | |
| uobis Ligures prouinciam decernere dicto audientes | |
| fuerunt. merito ergo a uobis prospere bello gesto | 15.1 |
| triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.' |