| talis oratio Furii et Aemilii fuit. Man- | 38.47.1.1 |
| lium in hunc maxime modum respondisse accepi: | |
| 'tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus | |
| aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, | 2.1 |
| quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc | |
| dederunt, ut non solum silentio comprobarent hono- | |
| rem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur | |
| parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod | 3.1 |
| consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae im- | |
| peratoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. | |
| L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me | 4.1 |
| conscendere prohibent, coronam insignem capiti detra- | |
| hunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, | |
| testes citaturus fui rerum a me gestarum. nullius | 5.1 |
| equidem inuideo honori, patres conscripti; uos tribu- | |
| nos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes | |
| Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate uestra deter- | |
| ruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum ges- | 5 |
| sisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; | 6.1 |
| ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium | |
| signis collatis totiens pugnaui, qui plus quadraginta | |
| milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum | |
| expugnaui, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam | 5 |
| terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, | |
| sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus | 7.1 |
| meis ipse legatis dico. duplex eorum, ut animaduer- | 8.1 |
| tistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec ge- | |
| rendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum | |
| temere atque imprudenter dixerunt. 'non erant Galli | |
| hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes uiolasti.' | 5 |
| non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, | 9.1 |
| quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de | |
| infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de | |
| illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; | |
| remota uniuersae gentis infamia atque inuidia per se | 10.1 |
| ipsos aestimate. utinam rex Eumenes, utinam Asiae | |
| omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes | |
| quam me accusantem audiretis. mittite, agedum, le- | 11.1 |
| gatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra gra- | |
| uiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an | |
| Gallis subactis, liberati sint. quotiens agri eorum | 12.1 |
| uastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum | |
| uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas hu- | |
| manas hostias immolatosque liberos suos audirent. | |
| stipendium scitote pependisse socios uestros Gallis et | 13.1 |
| nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, | |
| si a me foret cessatum. |