| quo longius An- | 38.48.1.1 |
| tiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli | |
| dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri | |
| iuga, Gallorum imperio, non uestro adiecissetis. at | 2.1 |
| enim sunt quidem ista uera; <sed> etiam Delphos quon- | |
| dam, commune humani generis oraculum, umbilicum | |
| orbis terrarum, Galli spoliauerunt, nec ideo populus | |
| Romanus his bellum indixit aut intulit. equidem ali- | 3.1 |
| quid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in | |
| iure ac dicione uestra Graecia atque Asia erat, ad | |
| curandum animaduertendumque, quid in his terris | 4.1 |
| fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum | |
| montem statuistis, quo libertatem, immunitatem ciui- | |
| tatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro mul- | |
| tatis, aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis | 5 |
| donatis adimitis, curae uestrae censetis esse, ut pacem | |
| terra marique habeant. an, nisi praesidia deduxisset | 5.1 |
| Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non | |
| putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi | |
| uagarentur, rata dona uestra, quae dedistis, regi Eu- | |
| meni, rata libertas ciuitatibus esset? sed quid ego | 6.1 |
| haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed | |
| fecerim hostes Gallos? te, L. Scipio, appello, cuius | 7.1 |
| ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem | |
| felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus | |
| precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae | |
| maiestatem et apud fratrem consulem et apud exer- | 5 |
| citum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum | |
| legiones fuisse, uideritis in acie eos, in cornu utroque | 8.1 |
| —id enim roboris esse uidebatur—locatos, pugnaueritis | |
| ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retu- | |
| leritis. atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum | 9.1 |
| et senatus decreuerat et populus iusserat. sed simul, | |
| ut opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra | |
| praesidia eius fuissent; ex quibus praeter Antiochum, | 10.1 |
| cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nomi- | |
| natim foedus ut fieret mandaueratis, omnes hostes | |
| erant, qui pro Antiocho arma aduersus nos tulerunt. | |
| in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli | 11.1 |
| quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro di- | |
| gnitate imperii uestri coactis luere peccata sua, pacem | |
| pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a | |
| feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque | 12.1 |
| implacabiles cernebam, tum demum ui atque armis | |
| coercendos ratus sum.' | |
| 'nunc, quoniam suscepti belli purgatum est cri- | 13.1 |
| men, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem | |
| equidem causae meae, etiam si non apud Romanum | |
| sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in | |
| crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, | 5 |
| prauo consilio rem gesserunt; sed ego in ea ciuitate, | 14.1 |
| quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos | |
| adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii | |
| comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum | |
| supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene | 15.1 |
| ac feliciter rem publicam administrarit', si nollem, si | |
| graue ac superbum existimarem uirtute gloriari, <si> | |
| pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam na- | |
| tionem sine ulla militum iactura deuicimus, postula- | 5 |
| rem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse | 16.1 |
| triumphans in Capitolium ascenderem, unde uotis rite | |
| nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis | |
| immortalibus? |