| iniquo enim loco dimicaui. dic | 38.49.1.1 |
| igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes | |
| montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe | |
| eundum ad hostes erat, si uincere uellem. quid? si | 2.1 |
| urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? | |
| nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas ae- | |
| quone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnauit? | |
| quid? Philippum non eodem modo super Aoum am- | 3.1 |
| nem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? | |
| equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis | |
| uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. si degenerem | 4.1 |
| et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi uel ini- | |
| quo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate | |
| animorum et robore corporum, huicine tantae uictoriae | |
| triumphum negatis? caeca inuidia est, patres conscripti, | 5.1 |
| nec quicquam aliud scit quam detractare uirtutes, cor- | |
| rumpere honores ac praemia earum. mihi quaeso ita | 6.1 |
| ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem | |
| non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria crimi- | |
| num defensio fecit. an etiam per Thraciam saltus | 7.1 |
| patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta | |
| ex siluestribus facere potui et praestare, necubi notis | |
| sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid | 8.1 |
| sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto | |
| agmine abstraheretur, ne quis uulneraretur, ne ex uul- | |
| nere uir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? | |
| in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem | 9.1 |
| amitteremus, haerent; quod saltu iniquo, loco alieno | 10.1 |
| cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi | |
| et nouissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra | |
| exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa | |
| milia <illo> ipso die, plura multo post dies paucos ce- | 11.1 |
| ciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scitu- | |
| ros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non | |
| credunt? si gladium in Asia non strinxissem, si hostem | 12.1 |
| non uidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia | |
| duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est; | |
| quin pro eo, quod pluribus uerbis uos quam uellem | 13.1 |
| fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim, | |
| patres conscripti. |