| plus crimina eo die quam defensio ualuisset, | 38.50.1.1 |
| ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur | |
| senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse | |
| uideretur. postero die et cognati amicique Cn. Manlii | 2.1 |
| summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum | |
| ualuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, | 3.1 |
| ut imperator, qui deuictis perduellibus, confecta pro- | |
| uincia exercitum reportasset, sine curru et laurea pri- | |
| uatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor mali- | |
| gnitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. | 5 |
| oppressit deinde mentionem memoriamque omnem | 4.1 |
| contentionis huius maius et cum maiore et clariore | |
| uiro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Ua- | 5.1 |
| lerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. | |
| id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. | |
| alii non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, | 6.1 |
| quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis | 7.1 |
| terrarum urbes ingratas uno prope tempore in prin- | |
| cipes inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta | |
| Carthago uictum Hannibalem in exilium expulisset, | |
| Roma uictrix uictorem Africanum expellat. alii, ne- | 8.1 |
| minem unum ciuem tantum eminere debere, ut legibus | |
| interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis | |
| esse quam potentissimum quemque posse dicere cau- | |
| sam. quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem | 9.1 |
| publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius | |
| aequum pati non possit, in eum uim haud iniustam | |
| esse. haec agitata sermonibus, donec dies causae di- | 10.1 |
| cendae uenit. nec alius antea quisquam nec ille ipse | |
| Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum | |
| frequentia quam reus illo die in forum est deductus. | |
| iussus dicere causam sine ulla criminum mentione | 11.1 |
| orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est | |
| exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque | |
| melius neque uerius laudatum esse. dicebantur enim | 12.1 |
| ab <eo> eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et | |
| aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in | |
| gloriam referebantur. |