| tribuni uetera luxuriae | 38.51.1.1 |
| crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Plemi- | |
| nianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum | |
| retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pe- | |
| cuniae captae reum accusarunt: filium captum sine | 2.1 |
| pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, | |
| tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque | |
| esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, | 3.1 |
| non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem | |
| eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae | |
| Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc | |
| Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem uersis re- | 5 |
| gibus gentibusque appareret, unum hominem caput | 4.1 |
| columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis | |
| ciuitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius | |
| pro decretis patrum, pro populi iussis esse. infamia | |
| intactum inuidia, qua possunt, urgent. orationibus in | 5.1 |
| noctem perductis prodicta dies est. ubi ea uenit, tri- | 6.1 |
| buni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus | |
| magno agmine amicorum clientiumque per mediam | |
| contionem ad Rostra subiit silentioque facto 'hoc' | 7.1 |
| inquit 'die, tribuni plebis uosque, Quirites, cum Han- | |
| nibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa | |
| bene ac feliciter pugnaui. itaque, cum hodie litibus | 8.1 |
| et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo | |
| in Capitolium ad Iouem optimum maximum Iunonem- | |
| que et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque | |
| arci praesident, salutandos ibo, hisque gratias agam, | 9.1 |
| quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie ge- | |
| rendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. | |
| uestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite | 10.1 |
| mecum, et orate deos, ut mei similes principes ha- | |
| beatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem | 11.1 |
| semper uos aetatem meam honoribus uestris anteistis, | |
| ego uestros honores rebus gerendis praecessi.' ab | 12.1 |
| Rostris in Capitolium ascendit. simul se uniuersa | |
| contio auertit et secuta Scipionem est, adeo ut po- | |
| stremo scribae uiatoresque tribunos relinquerent, nec | |
| cum iis praeter seruilem comitatum et praeconem | 5 |
| qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio | 13.1 |
| non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia | |
| templa deum cum populo Romano circumiit. cele- | 14.1 |
| bratior is prope dies fauore hominum et aestimatione | |
| uera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans | |
| de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est in- | |
| uectus. | 5 |