| hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. | 38.52.1.1 |
| post quem cum inuidiam et certamina cum tribunis | |
| prospiceret, die longiore prodicta in Literninum con- | |
| cessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. | |
| maior animus et natura erat ac maiori fortunae ad- | 2.1 |
| suetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in | |
| humilitatem causam dicentium. ubi dies uenit citari- | 3.1 |
| que absens est coeptus, L. Scipio morbum causae | |
| esse, cur abesset, excusabat. quam excusationem cum | 4.1 |
| tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab ea- | |
| dem superbia non uenire ad causam dicendam argue- | |
| rent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem | |
| reliquisset, et, quibus ius sententiae de se dicendae | 5.1 |
| et libertatem ademisset, his comitatus, uelut captos | |
| trahens, triumphum de populo Romano egisset seces- | |
| sionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fe- | |
| cisset:—'habetis ergo temeritatis illius mercedem; | 5 |
| quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti | 6.1 |
| estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, | 7.1 |
| ad quem ante annos septemdecim exercitum et clas- | |
| sem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in | |
| Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam | |
| reducerent, ad eum priuatum ex uilla sua extrahendum | 5 |
| ad causam dicendam mittere non audeamus'—; tri- | 8.1 |
| buni plebis appellati ab L. Scipione ita decreuerunt: | |
| si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam | |
| causam diemque a collegis prodici. tribunus plebis | 9.1 |
| eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimi- | |
| citiae cum P. Scipione intercedebant. is, cum uetuisset | |
| nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque | |
| omnes sententiam expectarent, ita decreuit: cum L. | 10.1 |
| Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id | |
| sibi uideri; se P. Scipionem, priusquam Romam re- | |
| disset, accusari non passurum; tum quoque, si se ap- | |
| pellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id | 11.1 |
| fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. | |
| Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, | |
| ut sub Rostris reum stare et praebere aures adole- | |
| scentium conuiciis populo Romano magis deforme | 5 |
| quam ipsi sit. |