| adiecit decreto indignationem: | 38.53.1.1 |
| 'sub pedibus uestris stabit, tribuni, domitor ille Africae | |
| Scipio? ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum | 2.1 |
| in Hispania, quattuor exercitus fudit fugauitque; ideo | |
| Syphacem cepit, Hannibalem deuicit, Carthaginem | |
| uectigalem nobis fecit, Antiochum—recipit enim | 3.1 |
| fratrem consortem huius gloriae L. Scipio—ultra | |
| iuga Tauri emouit, ut duobus Petilliis succumberet? | |
| uos de P. Africano palmam pet<i f>eretis? nullisne me- | 4.1 |
| ritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem | |
| tutam et uelut sanctam clari uiri peruenient, ubi, si | |
| non uenerabilis, inuiolata saltem senectus eorum con- | |
| sidat?' mouit et decretum et adiecta oratio non cete- | 5.1 |
| ros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos | |
| se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt. senatus | 6.1 |
| deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi | |
| gratiae ingentes ab uniuerso ordine, praecipue a con- | |
| sularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod | |
| rem publicam priuatis simultatibus potiorem habuisset, | 5 |
| et Petillii uexati sunt probris, quod splendere aliena | 7.1 |
| inuidia uoluissent et spolia ex Africani triumpho pe- | |
| terent. silentium deinde de Africano fuit. uitam | 8.1 |
| Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo | |
| ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque | |
| ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. | |
| uir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus | 9.1 |
| memorabilior. <nobilior> prima pars uitae quam po- | |
| strema fuit, quia in iuuenta bella adsidue gesta, cum | |
| senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia | |
| ingenio. quid ad primum consulatum secundus, etiam | 10.1 |
| si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et uale- | |
| tudine aduersa inutilis et filii casu deformata et post | |
| reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul | |
| cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, | 11.1 |
| quo nullum neque maius neque periculosius Romani | |
| gessere, unus praecipuam gloriam tulit. |