| morte Africani creuere inimicorum animi, | 38.54.1.1 |
| quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui uiuo quo- | |
| que eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc | 2.1 |
| auctore existimantur Petillii et uiuo Africano rem | |
| ingressi et mortuo rogationem promulgasse. fuit au- | 3.1 |
| tem rogatio talis: 'uelitis iubeatis, Quirites, quae pe- | |
| cunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique | |
| sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum re- | |
| latum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius praetor | 4.1 |
| urbanus ad senatum referat, quem eam rem uelit | |
| senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.' | |
| huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, | 5.1 |
| senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, | |
| ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. | |
| Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum | 6.1 |
| accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in | |
| decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum cense- | 7.1 |
| bat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae | |
| forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. | |
| Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis | 8.1 |
| pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dis- | |
| suasor processit. is morte P. Africani fratris, uiri | |
| omnium fortissimi clarissimique, eam exortam roga- | |
| tionem est conquestus; parum enim fuisse non laudari | 9.1 |
| pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam | |
| accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis con- | 10.1 |
| tentos esse, populum Romanum ne morte quidem | |
| P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti lace- | |
| retur et frater insuper, accessio inuidiae, mactetur. | |
| M. Cato suasit rogationem—exstat oratio eius de | 11.1 |
| pecunia regis Antiochi—et Mummios tribunos au- | |
| ctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. remit- | 12.1 |
| tentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti | |
| rogassent iusserunt. |