| Ser. Sulpicio deinde re- | 38.55.1.1 |
| ferente, quem rogatione Petillia quaerere uellent, Q. | |
| Terentium Culleonem patres iusserunt. ad hunc prae- | 2.1 |
| torem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae | |
| mortuum elatumque P. Scipionem—est enim ea | |
| quoque fama—tradunt, pilleatum, sicut in triumpho | |
| ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae | 5 |
| prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prose- | |
| cutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captiuos | |
| in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimi- | 3.1 |
| cum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea | |
| factione, quae aduersa Scipionibus erat, delectus sit | |
| potissimum ad quaestionem exercendam—; ceterum | 4.1 |
| ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus | |
| extemplo factus L. Scipio. simul et delata et recepta | |
| nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Cato- | 5.1 |
| num, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia | |
| contacta societate peculatus uiderentur, scribae quoque | |
| duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus, | |
| priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, | 5 |
| Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: | |
| quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex | 6.1 |
| milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus | |
| accepisse, quam in aerarium retulerit, A. Hostilium | 7.1 |
| octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Fu- | |
| rium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti | |
| ducenta. has ego summas auri et argenti relatas | 8.1 |
| apud Antiatem inueni. in L. Scipione malim equidem | |
| librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in | |
| summa auri atque argenti; similius enim ueri est | 9.1 |
| argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius | |
| quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aesti- | |
| matam, eo magis, quod tantae summae rationem etiam | 10.1 |
| ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, | |
| librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre | 11.1 |
| iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus con- | |
| cerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aera- | 12.1 |
| rium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. | |
| ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex | 13.1 |
| aerario contra legem promere non auderent, poposcisse | |
| clauis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clau- | |
| deretur, effecisset. |