| multa alia in Scipionis exitu maxime uitae | 38.56.1.1 |
| dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diuersum | |
| trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non | |
| habeam. non de accusatore conuenit: alii M. Naeuium, | 2.1 |
| alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, | |
| quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, | |
| non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Li- | 3.1 |
| terni et mortuum et sepultum. utrobique monumenta | |
| ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum | |
| monumentoque statua superimposita fuit, quam tem- | |
| pestate deiectam nuper uidimus ipsi, et Romae extra | 4.1 |
| portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae | |
| sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, | |
| tertia poetae Q. Ennii. nec inter scriptores rerum | 5.1 |
| discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum | |
| sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent | |
| inter se. index orationis P. Scipionis nomen M. Naeuii | 6.1 |
| tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est ac- | |
| cusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. | |
| ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum | 7.1 |
| Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem | |
| habet. alia tota serenda fabula est Gracchi orationi | 8.1 |
| conueniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum | |
| L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae | |
| ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; | |
| qua post famam de casu fratris adlatam relicta lega- | 9.1 |
| tione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta | |
| ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem | |
| dictum erat, reppulisse a corpore eius uiatorem, et | |
| tribunis retinentibus magis pie quam ciuiliter uim | 5 |
| fecisse. haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur disso- | 10.1 |
| lutam esse a priuato tribuniciam potestatem, et ad | |
| postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit | |
| tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius | |
| quam a priuato uictam uideri et tribuniciam potesta- | 5 |
| tem et rem publicam esse. sed ita hanc unam im- | 11.1 |
| potentem eius iniuriam inuidia onerat, ut increpando, | |
| quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei ue- | |
| teres laudes moderationis et temperantiae pro reprehen- | |
| sione praesenti reddat; castigatum enim quondam ab | 12.1 |
| eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et | |
| dictatorem uellet facere; prohibuisse statuas sibi in | |
| comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella | |
| Iouis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua | 13.1 |
| triumphali ornatu e templo Iouis optimi maximi exiret. |