| haec uel in laudatione posita ingentem magni- | 38.57.1.1 |
| tudinem animi moderantis ad ciuilem habitum hono- | |
| ribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. | |
| huic Graccho minorem ex duabus filiis—nam maior | 2.1 |
| P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat | |
| —nuptam fuisse conuenit. illud parum constat, utrum | 3.1 |
| post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an | |
| uerae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio | |
| in uincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio | |
| esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae | 4.1 |
| fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quic- | |
| quam facere, sed, in quem carcerem reges et impera- | |
| tores hostium ducentem uidisset P. Africanum, in eum | |
| se fratrem eius duci non passurum. senatum eo die | 5.1 |
| forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, | |
| ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. | |
| quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite | 6.1 |
| factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae | |
| uxori dixisse filiam se minorem despondisse. cum | 7.1 |
| illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia | |
| secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, | |
| expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Sci- | 8.1 |
| pionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam re- | |
| spondisse. haec de tanto uiro quam et opinionibus | |
| et monumentis litterarum uariarent, proponenda erant. |