| iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis, | 38.58.1.1 |
| Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quae- | |
| storibus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet | 2.1 |
| omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec | |
| se quicquam publici habere, in uincula duci est coe- | |
| ptus. P. Scipio Nasica tribunos appellauit oratio- | 3.1 |
| nemque habuit plenam ueris decoribus non communiter | |
| modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae. pa- | 4.1 |
| rentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in car- | |
| cerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissi- | |
| mos uiros. eos, cum per aliquot annos in terra Hispania | 5.1 |
| aduersus multos Poenorum Hispanorumque et duces | |
| et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello | |
| solum, sed quod Romanae temperantiae fideique spe- | 6.1 |
| cimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro | |
| republica mortem occubuisse. cum illorum gloriam | 7.1 |
| tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum pater- | |
| nas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine | |
| humano sed stirpe diuina satum se esse. L. Scipionem, | 8.1 |
| de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, | |
| cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, con- | |
| sulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem | |
| Asia prouincia et bellum cum Antiocho rege decer- | 5 |
| neretur, et a fratre, cui post duos consulatus censu- | |
| ramque et triumphum legatus in Asiam iret. ibi ne | 9.1 |
| magnitudo et splendor legati laudibus consulis offi- | |
| ceret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam | |
| signis collatis L. Scipio Antiochum deuicisset, aeger | |
| P. Scipio Elaeae dierum aliquot uia abesset. non | 10.1 |
| fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum | |
| quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem | |
| fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator | |
| Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum | 5 |
| esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; | |
| in pace crimen quaeri; eam dici uenisse. hic decem | 11.1 |
| legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset; | |
| quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Man- | 12.1 |
| lium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, | |
| sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem | |
| ualuisse. |