| at hercule in Scipione leges ipsas | 38.59.1.1 |
| pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas | |
| esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia pos- | |
| sidere eum uictum, quae ante bellum eius fuerint; | |
| auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil in | 2.1 |
| publicum relatum, omne in priuatum uersum; an praeter | 3.1 |
| omnium oculos tantum auri argentique in triumpho | |
| L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si | |
| omne in unum conferatur, latum? nam quid de fini- | 4.1 |
| bus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae | |
| tenuisse Antiochum. ea quanta regio orbis terrarum | 5.1 |
| sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens | |
| mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, | |
| omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta | 6.1 |
| <iter> in longitudinem, decem inter duo maria in latitu- | |
| dinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho | |
| ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terra- | 7.1 |
| rum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei po- | |
| tuisse? Philippo uicto Macedoniam, Nabidi Lacedae- | |
| monem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non | |
| enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius <cum> | 5 |
| gloria prodesse L. Scipioni debuisset, inuidiam no- | |
| cuisse. tantum auri argentique iudicatum esse in do- | 8.1 |
| mum L. Scipionis illatum, quantum uenditis omnibus | |
| bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum, | |
| ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus | 9.1 |
| non exhauserint, exstare debuisse nouae fortunae cu- | |
| mulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit, | |
| ex corpore et tergo per uexationem et contumelias | |
| L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter | 10.1 |
| fures nocturnos et latrones uir clarissimus includatur | |
| et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante | |
| carcerem proiciatur. non id Corneliae magis familiae | 11.1 |
| quam urbi Romanae fore erubescendum. |