| aduer- | 38.60.1.1 |
| sus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et se- | |
| natus consultum et iudicium de L. Scipione factum | |
| recitauit; se, ni referatur pecunia in publicum, quae | 2.1 |
| iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi | |
| damnatum et in uincula duci iubeat. tribuni cum in | 3.1 |
| consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua | |
| collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia | |
| pronuntiauit praetori non intercedere tribunos, quo | |
| minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decreuit, | 4.1 |
| quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit | |
| redigatur, se non intercedere praetori; L. Scipionem, | 5.1 |
| qui regem opulentissimum orbis terrarum deuicerit, | |
| imperium populi Romani propagauerit in ultimos ter- | |
| rarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae | 6.1 |
| urbes deuinxerit populi Romani beneficiis, plurimos | |
| duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, | |
| non passurum inter hostes populi Romani in carcere | |
| et uinculis esse, mittique eum se iubere. tanto ad- | 7.1 |
| sensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem | |
| laeti homines uiderunt, ut uix in eadem ciuitate ui- | |
| deretur factum iudicium. in bona deinde L. Scipionis | 8.1 |
| possessum publice quaestores praetor misit. neque | |
| in iis non modo uestigium ullum comparuit pecuniae | |
| regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae | |
| summae damnatus fuerat. collata ea pecunia a co- | 9.1 |
| gnatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si | |
| acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante | |
| calamitatem fuerat. nihil accepit; quae necessaria ad | 10.1 |
| cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; | |
| uerteratque Scipionum inuidia in praetorem et con- | |
| silium eius et accusatores. |