| dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae | 39.1.1.1 |
| aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. | |
| is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum | 2.1 |
| interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; | |
| nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. | |
| nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium | 3.1 |
| maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque | |
| opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. prae- | 4.1 |
| cipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter | |
| habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et | |
| exercitatior hostis magna clade eos castigauit. in Li- | 5.1 |
| guribus omnia erant, quae militem excitarent, loca | |
| montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et | |
| ex praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, | 6.1 |
| infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui | |
| nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut | |
| securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum | |
| castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, | 5 |
| quae parsimonia astringeret milites, praedae haud mul- | |
| tum praeberet. itaque non lixa sequebatur, non iumen- | 7.1 |
| torum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter | |
| arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. | |
| nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, | 8.1 |
| quia propter domesticam inopiam uicinos agros incur- | |
| sabant. nec tamen in discrimen summae rerum pu- | |
| gnabatur. |